- MELANAEETUS
- MELANAEETUSGraece Μελαναίετος, I. e. nigra aquila, utut aquilarum minima, robustissima tamen est, hinc Valeria dicta Romanis. Eius meminit iam Homerus Il. φ. v. 252 ubi de Achille.Α᾿ιετοῦ ὀίματ᾿ ἔχων μέλανος, του θηρητῆρος,Ο῞ς θ᾿ ἅμα κάρτιςτός τε καὶ ὤκιςτος πετεηνῶν.Aquilae impetum habens nigrae, venatricis,Quae alitum simul fortissima est et celerrima.Reliquas eius dotes ita describit Philosophus l. 9. c. 32. Ε῎κτρέφει δὲ μόνος οὗτος τὰ τέκνα καὶ ἐξάγει. ἔςτι δὲ ὠκυβόλος καὶ εὐθἠμων καὶ ἄφθονος καὶ ἄφοβος καὶ μάχιμος καὶ εὔφημος οὐ γὰρ μινυρίζει, οὐδὲ λέληκεν. Una haec fetus suos alit, atque educit. Est et pernix. elegans, sine invidia, sine metu strenua, boni ominis; neque clangit, neque murmurat. Quam proin cum chryseto ita confert. Thuanus de Re Accipitrar. l. 1.Optima et ipsa aequans animis ingentibus illam,Corporis inferior quamvis sit mole, nec ungus.Aut rostrô tantum valeat, digitisve: sed ortusNon mentita suos animive oblita virilis,Accipitres collata nothos facit. Hanc quoque nostriValeriam divunt Graeci μελαναίετον, atrumQuod referat rostro pennis atque ungue colorem, etc.Vide S. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 6. ubi vocem Hebr. ozniia explicat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.